- HAEMUS
- I.HAEMUSmons Thessaliam et Thraciam dividens, dictus ab Haemo, Boreae et Orithyiae fil. Huius vertice erat Martis domicilium. Claud. in Cons. Prob. et Olybr. Carm. 1. v. 120.Procubat borrendum Getico Gradivus in Haemo.Illa Statii proculdubio respexit: Theb. l. ix. v. 532.—— Getico qualis procumbit in HaemoCaelo mixta comas ————Idem l. 6.——— Adverso risit Gradivus in Haemo.Idem l. 7. v. 42.——— Adverso domus immansueta sub Haemo.Idem ibid. v. 644. Martis hospitium describens, Claud. l. 1. in Ruf. Carm. 3. v. 134.Mavors, nubifero seu tu procumbis in Aemo.Callimach. Hymn. in Delon,Η῞μενος ὑψηλῆς κορυφῆς ἐπὶ Θρηΐκος ΑἷμονΘοῦρος Α῎ρης ἐφύλαςςε σὺν ἔντεσι.Alii tamen apud Claud.—— Getico Gradivus in agro.Pro qua lectione facit illud Virg. Aen. l. 3. v. 35.Gradivusque Pater Geticis qui praesidet arvis.Poetis ob frigiditatem celebris est Idem Georg. l. 2. v. 488.—— O quis me geldis in vallibus HaemiSistet, in ingenti ramorum protegat umbra!Horat. Carm. l. 1. Od. 12. v. 6.Aut super Pindo gelidove in Aemo.Nic. Lloydius. P. Mela l. 2. c. XI.II.HAEMUSvictima apud Rom. dicta est, Iovi Fulminatori sacrificata, Lutat. quae qualis fuerit, deprehendimus apud Stat. Theb. l. 11. v. 223.Vidimus urgentem nubes, lateque benignumFulmen, et auditos proavis agnovimus ignes:Accipe nunc pecudes, et magni thuris acervos,Votivumque marem —————Ubi vet. Schol. Integrum Taurum, inquit, non exsectum. Qui sacrificabatur Iovi Fulminatori, propter exhibitam vim magnam fulminis. Cur autem Haemum talem victimam nuncupatam fuisse, noret ad eund. l. Lutat. in Superstitionum Comm. exponit Gasp. Barth. sic tamen ut sibi ipsi non satisfaciat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.